Medenosrce » Dobrote » Hipokratova prisega

» Slovensko
» English - original
» English - modern
» Original - Latin
Original
Per apollinem medicum et Asculapius Hygiamque et Panaceam JURO, et deos deasque omnes testes cito, me pro viribus et judicio meo hoc jusjurandum et hanc stipulationem plane observaturum. Victus rationem, quantum facultate et judicio potero, aegris utilem praescribam eosque precibus adductus cuiquam medicamentum letale dabo, neque hujus rei auctro ero. Pariter neque mulieri pessum subditicium ad fetum corrumpendum exhibebo, sed castam et ab omni scelere puram et vitam et artem

Neque vero calculo laborantes secabo, sed magistris ejus artis peritis id munus concedam. In quamcumque autem domum ingressus ero, ad aegrotantium salutem ingrediar, alienus ab omni injuria voluntaria et corruptela cum alia, tum praesertim in rebus veneriis, erga mulieres aeque ac viros, liberos item ac servos. Quae vero in vita hominum, sive medicinam faciens sevi privatus, vel videro vel audivero, quae in vulgus efferre non oporteat, ea arcana esse existimans silebo.

Si igitur hoc jusjurandum religiose observavero, mihi liceat cum summa apud omnes existimatione perpetuo vita felicem agere et artis maximum fructum percipere.Quod si illud violavero et pejeravero, contraria mihi contingant.